Latin
Book 12, Chapter 4
Cassian, John, Institutiones 12.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
haec ei sola cogitatio facta prima ruina est. ,ob quam desertus a deo, quo Se credidit non egere, instabilis repente ac nutabundus effectus et infirmitatem propriae naturae persensit et beatitudinem, qua dei munere fruebatur, amisit. et quia dilexit uerba praecipitationis, quibus dixerat: in caelum conscendam, et linguam dolosam, qua uel de se dixit: ero similis altissimo, uel de Adam et Eua: eritis sicut dii, propterea deus destruet illum in finem, euellet eum, et emigrabit de tabernaculo: et radicem eius de terra uiuentium. tunc ruinam eius uidentes iusti timebunt, et super eum ridebunt dicentes (quod etiam ad hos, qui se sine protectione auxilioque dei summum bonum perficere posse confidunt, iustissime dirigetur): ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum: sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum: et praeualuit in uanitate sua.