Latin
Book 12, Chapter 8
Cassian, John, Institutiones 12.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque uniuersitatis creator et medicus deus causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens contrariis ? ? sanare contraria procurauit, ut ea scilicet, quae per superbiam conruerant, per humilitatem resurgerent. ille namque dicit: in caelum conscendam, hic dicit: humiliata est in terra anima mea. ille dicit: ero similis altissimo, hic, cum esset in forma dei, exinaniuit semet ipsum formam Serui accipiens, humiliauitque se factus oboediens usque ad mortem. ille dicit: super astra dei exaltabo solium meum, iste dicit: discite a me quia mitis sum et humilis corde.