Latin
Book 3, Chapter 3
Cassian, John, Institutiones 3.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
in hoc itaque euangeliorum uase iterum destinato, id est spiritu sancto perscripto omnes gentes, quae quondam extra obseruantiam legis positae habebantur inmundae, per credulitatem fidei confluentes, ut ab idolorum cultu salubriter immolentur atque ad salutarem escam proficiant ,Petro purificatae uoce dominica deferuntur. hora uero nona inferna penetrans inextricabiles Tartari tenebras coruscatione sui splendoris extinxit portasque aereas eius effringens et seras ferreas conterens captiuitatem sanctorum, quae clausa. tenebris inmitis tenebatur inferni, salubriter captam secum transuexit ad caelos, igneaque romphaea summota antiquum incolam paradiso pia confessione restituit.