Latin
Book 4, Chapter 25
Cassian, John, Institutiones 4.25.1
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cum huiuscemodi exercitiis eruditus cotidie iuuenis in hac parendi uirtute succresceret et humilitatis eius enitesceret gratia atque oboedientiae suae suauis odor per monasteria uniuersa fragraret, quidam fratrum probationis, immo aedificationis obtentu uenientes ad senem cum subiectionem eius quam audierant mirarentur, uocans eum repente senex, ascende, ait, et sumens lenticulam olei (quae sola in heremo suis uel aduenientum usibus liquorem pinguedinis tenuissimum ministrabat) deorsum proice per fenestram. quam ille, cum ad superiora concitus peruolasset, per fenestram proferens comminuendam dimisit ad terram, parum cogitans uel retractans praecepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, heremi squalentis angustias ac difficultates, in qua, etiam si pecunia subpeditaret, nihilominus perdita species inueniri repararique non posset.