Latin
Book 4, Chapter 40
Cassian, John, Institutiones 4.40.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quod ut ualeas facilius peruenire, exempla tibi sunt imitationis ac uitae perfectae in congregatione commoranti a paucis, immo ab uno uel duobus, non a pluribus expetenda, nam praeter id quod examinata uita atque ad purum excocta repperitur in paucis, etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi huius, id est coenobialis uitae, diligentius quis unius inbuitur ac formatur exemplo. \t