Latin
Book 5, Chapter 14
Cassian, John, Institutiones 5.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra uelut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae uentrisque concupiscentiam desiderio perfectionis extinguere. \tob quod ciborum\tnon solum superfluus adpetitus uirtutum\t contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius, tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. et ita demum uitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus, quo sentiamus nos a spiritalibus studiis auocari, quam quo descendere ad necessariam 4 corporis curam eius fragilitate conpellimur. cumque ad hanc necessitate submittimur, usui potius uitae quam mentis desiderio famulantes quantocius ab ea, uelut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus, nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere uoluptates, nisi mens contemplationi diuinae defixa amore uirtutum potius et pulchritudine caelestium delectetur. et ita quis uelut caduca despiciet uniuersa praesentia, cum ad ea quae inmobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit. mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae conmorationis beatitudinem iam corde contemplans.