Latin
Book 5, Chapter 23
Cassian, John, Institutiones 5.23.1
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur eligendus est cibus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet minusque succendat, uerum etiam qui ad parandum sit facilis et quem ad coemendum oportuniorem uilioris pretii conpendium praestet quique sit con-uersationi fratrum usuique communis, triplex enim natm a est gastrimargiae, una quae canonicam refectionis horam praeueniri conpellit, alia quae tantummodo uentris ingluuie et saturitate quarumlibet gaudet escarum, tertia quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur. ideoque aduersus eam necesse est monachum obseruantiam triplicem custodire, id est ut primum legitimum tempus absolutionis expectet, deinde ut castigatis, tertio ut qualibuscumque escis uilioribusque contentus sit.