Latin
5.40.2 to 5.40.3
Cassian, John, Institutiones 5.40.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
qui pomis acceptis cum ad praedicti senis tenderent cellam, quod ibi perfacile solet etiam senioribus euenire, infusa repente densissima nebula tramitem recti itineris perdiderunt. cumque tota die ac nocte discurrentes per auiam heremi uastitatem nequaquam potuissent aegrotantis cellulam repperire, tam itineris lassitudine quam inedia sitique confecti fixis genibus in orationis officio spiritum domino reddiderunt. qui post haec uestigiorum suorum indiciis diutissime perquisiti, quae in locis illis harenosis tamquam niuibus inpressa signantur, donec ea uel leui uentorum flatu tenuis harena discurrens rursus operiat, inuenti sunt ficus intactas ut acceperant reseruasse, eligentes scilicet animam magis quam fidem depositi prodere uitamque potius amittere temporalem quam senioris uiolare mandatum.