Latin
Book 6, Chapter 13
Cassian, John, Institutiones 6.13.2
Unproofread scanNot analysed yet
emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est sensus carnales, *in matutinis sui ortus nos oportet extinguere, et dum adhuc paruuli sunt adlidere filios Babylonis ad petram, qui nisi dum tenerrimi sunt fuerint enecati, adulti per coniuentiam in perniciem nostram ualidiores insurgent aut certe non sine magno gemitu ac labore uincentur. dum enim fortis, spiritus scilicet noster, domum suam custodit armatus, recessus cordis sui dei timore communiens, in pace erit omnis substantia eius, id est emolumenta laborum ac uirtutes longo tempore conquisitae. si autem fortior superueniens uicerit eum, id est diabolus cogitationum consensu, arma eius diripiet, in quibus confidebat, id est memoriam scripturarum uel timorem dei, et spolia eius diuidet, uir- I tutum scilicet merita per contraria uitia quaeque dispergens.