Latin
Book 8, Chapter 10
Cassian, John, Institutiones 8.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
De quo sole per prophetam deus euidenter commemorat ita dicens: timentibus autem nomen meum orietur sol i iustitiae, et sanitas in pinnis eius. qui rursum peccatoribus et pseudoprophetis illisque qui irascuntur occidere dicitur in medio die dicente propheta: occidet eis sol IC meridie. uel certe secundum tropicum sensum mens, id est ^νοῡς siue ratio, quae pro eo, quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, irae uitio extinguatur, ne eadem occidente perturbationum tenebrae auctore suo diabolo uniuersum nostri cordis occupent sensum et tenebris irae possessi uelut in nocte caeca, quid nos agere oporteat, ignoremus. tali sensu hunc apostoli locum institutis seniorum traditum nobis, quia necesse fuit quemadmodum da ira sentirent, licet longiore sermone protulimus: qui eam na ad momentum quidem cor nostrum penetrare permittunt, illu ? ? euangelii omnimodis obseruantes: qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. ceterum si usque occasum solis sit irasci, ante furoris satietas et ultrices irae commotionem poterunt noxiae perturbationis explere, quam sol iste ad sui uergat occasus.