Latin
Book 8, Chapter 14
Cassian, John, Institutiones 8.14.1
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus uel certe non uitio nostro dicentes eos offensos despicimus, animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae uolen radicitus a cordibus nostris euellere, non solum si laesi fuerimus iubet nos remittere et reconciliari fratribus nostris nullamque aduersus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere, sed etiam si illos aduersum nos seu iuste sine iniuste habere aliquid nouerimus. similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est conpescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera inlibata deferre. non enim ita nostris obsequiis communis. omnium dominus delectatur, ut, quod in uno adquirit, perdat ? altero dominante tristitia. in cuiuslibet namque dispendio« unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famu- lorum suorum salutem desiderat et expectat. et idcirco aeque 'habente aduersum nos fratre inefficax erit oratio nostra, ac si nos aduersus eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reseruemus.