Latin
Book 8, Chapter 20
Cassian, John, Institutiones 8.20.2
Unproofread scanNot analysed yet
,inesse perspexerit, radices enim uitiorum potius excidi praecepit euangelicus sermo quam ructus, qui procul dubio euulsis fomitibus nequaquam ulterius pullulabunt :atque ita mens poterit iugiter in omni patientia a. et sanctitate durare, cum haec non de superficie operations s et actuum, sed de cogitationum fuerint euulsa penetralibus. =t idcirco ne homicidium perpetretur, ira odiumque succiditur sine quibus homicidii crimen nullo modo ualebit admitti. S irascitur enim fratri suo, reus erit iudicio, et: qu ? ? S odit fratrem suum homicida est. in eo scilicet quod corde cupiat interire, cuius cruorem propria manu uel telo apud homines minime fudisse cognoscitur, affectu irae bomicida pronuntiatur a domino, qui non solum pro operationis effectu, sed etiam pro uoluntatis ac uoti desiderio unicuique aut praemium reddet ant poenam, secundum illud quod ipse loquitur per prophetam: ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: uenio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et rursum: inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. ,in die qua indicabit deus occulta hominum.