Latin
Book 9, Chapter 3
Cassian, John, Institutiones 9.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Uestimentum namque esu tinearum adtactum nullius pretii uel honesti usus poterit ulterius habere commercium, totidemque lignum uermibus exaratum non iam ad ornatum uel mediocris aedificii, sed ad conbustionem ignis merebitur deputari. ita igitur et anima, quae edacissimis tristitiae morsibus deuoratur, inutilis erit uel uestimento illi pontificali, quod unguentum spiritus sancti de caelo descendens prius in barbam Aaron, deinde in oram suam solere suscipere sancti Dauid uaticinio perhibetur, secundum illud: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius: sed nec ad structuran templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cuius Paulus architectus sapiens posuit fundamenta dicens: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in nobis: cuius qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico Canticorum ? ? trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum ? ? nostrarum cedri. et idcirco huiusmodi ad templum dei ? ? lignorum genera deliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae ? ? et inputribilia, quaeque nec corruptelae uetustatis nec esui uermium ualeant subiacere.