Latin
Book pr
Cassian, John, Institutiones pr.7
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter, beatissime papa, unicum religionis et humilitatis exemplar, tuis precibus animatus secundum uires ingenii mei opus quod iniungis adgrediar et ea, quae omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere temptauerunt, uelut rudi 'monasterio et in ueritate sitientibus intimabo. nec plane mirabilium dei signorumque narrationem studebo contexere. quae quamuis multa per seniores nostros et incredibilia non solum audierimus, uerum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus inpleta, tamen his omnibus praetermissis, quae legentibus praeter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectae uitae conferunt, instituta eorum tantummodo ac monasteriorum regulas maximeque Principalium uitiorum, quae octo ab eis designantur, origines et causas curationesque secundum traditiones eorum, quantum domino adiuuante potuero, fideliter explicare contendam.