# Cass. Add. II 4.1-2-17

Cassiodorus, Cass. Add. II, 4.1 to 4.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/4.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/4.1-2

et Agapito 12. Severo 14. Timotheo 10. Marco 18. Petro 20. Tinulo 22. Optaviano 24. Vincemalo 26. Agathone 28. Iuliano 30. Iohanne 32. Adeodato 34. Petro 36. et Chrysogono Symmachus episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Bene quidem fraternitas vestra ecclesiasticis legibus obsecuta sub divini timore iudicii quae erant statuenda definivit et ad iustitiae cumulum pervenit, dum sufficienter universa conplectitur nec adiectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominationis invasit et iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere, quos propterea schisma fecisse apud vos constitit. quibus misericordiam tamen, quam deus mandat universis inpendi, sicut oportuit, non negastis, si duritia cordis eorum non sibi adquirat poenam, dum contemnit oblata remedia. quorum excessus enarrare difficile est: unum tamen quod occurrit venerando ordini vestro intimare non differo. Dixerunt inter alia scripturam quandam inlustris memoriae Basilium quasi pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse, in qua nullus Romanae ecclesiae nec interfuit nec subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. tamen ne ego inde disputem, unde potest vestrum iudicare concilium, requiratur et deferatur in medium, ut lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam. Sancta synhodus respondit: Deferatur in medium ut cuiusmodi sit possit agnosci. Et cum diceret, Hormisda diaconus recitavit exemplar scripturae. 'Cum in mausoleo, quod est apud beatum Petrum apostolum ), resedissent, sublimis et eminentissimus vir praefectus praetorio atque patricius, agens etiam vices praecellentissimi regis Odovacris Basilius dixit: Quamquam studii nostri et religionis intersit, ut in episcopatus electione concordia principaliter servetur ecclesiae nec per occasionem seditionis status civilitatis vocetur in dubium, tamen admonitione beatissimi viri papae nostri Simplicii, quam ante oculos semper habere debemus, hoe nobis meministis sub dei obtestatione fuisse mandatum, ut praeter ullum strepitum et venerabilis ecclesiae detrimentum, si eum de hac luce transire contigerit, non sine nostra consultatione cuiuslibet celebretur electio.' Et cum legeret, Cresconius episcopus Tudertinae ecclesiae surgens e consessu dixit: Hic perpendat sancta synhodus, ut praetermissas personas religiosas, quibus maxime cura est de creando pontifice, in suam redegerint potestatem, quod contra canones esse manifestum est.

---

Cassiodorus, Cass. Add. II. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
