# Cass. Add. II 4.18-22

Cassiodorus, Cass. Add. II, 4.18 to 4.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/4.18

Item Hormisda diaconus legit: 'Ne quid confusionis atque dispendii venerabilis ecclesia sustineret, miramur praetermissis nobis quicquam fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite nihil debuissetis adsumere. quare si amplitudini vestrae vel sanctitati placet, incolumia omnia, quae ad futuri antistitis electionem respiciunt. religiosa moderatione servemus, hanc legem specialiter proferentes, quam nobis heredibusque nostris Christianae mentis devotione sancimus, ne umquam praedium seu rusticum sive urbanum vel ornamenta 'aut ministeria ecclesiarum quae nunc sunt vel quae ex quibuslibet titulis ad ecclesiarum iura pervenerint, ab eo qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus et illis qui futuris saeculis sequentur quocumque titulo atque commento alienetur. si quis vero eorum earum rerum aliquam sub quocumque titulo atque commento alienare voluerit, inefficax atque inritum iudicetur sitque facienti vel consentienti accipientique anathema.' Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: Modo sancta synhodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in ordine ecclesiastico dictare aut si potuit laicus sacerdoti anathema dicere et contra canones quod ei non competebat constituere? dicite: vobis quid videtur? de me licuit laico legem dare? Sancta synhodus dixit: Non licuit et adiecit: Lege sequentia. Hormisda diaconus legit: 'Et is, qui praedium rusticum vel urbanum iuris ecclesiastici fuerit consecutus, noverit se nulla lege vel perscriptione munitum, sed sive is qui alienaverit sive qui eum sequentur voluntate contraria praedium huiusmodi alienatum revocare temptaverit, id cum fructibus restituat qui illud fuerit consecutus.' Et cum legeret, Stephanus episcopus Venusinae ecclesiae surgens e consessu dixit: Nec loci illius erat ista praesumere. Sancta synhodus dixit: Perlegatur. Hormisda diaconus legit: 'Quam etiam poenam placuit accipientis heredes proheredesque respicere. in qua re cuilibet clericorum contra dicendi libera sit facultas. iniquum est enim et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili 'ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos hoc maxime servare convenerat, in alterum transferantur. plane quaecumque in gemmis vel auro atque argento nec non et vestibus minus apta usibus vel ornatui videbuntur ecclesiae, quae servari ac diu manere non possunt, sub iusta aestimatione vendantur et erogationi religiosae proficiant.' Cumque lecta fuissent, Laurentius episcopus Mediolanensis ecclesiae dixit: Ista scriptura nullum Romanae civitatis potuit obligare pontificem, quia non licuit laico statuendi in ecclesia praeter papam Romanum habere aliquam potestatem. quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, maxime cum nec papa Romanus subscripserit nec alicuius secundum canones metropolitani legatur adsensus.

---

Cassiodorus, Cass. Add. II. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
