Latin
4.19 to 4.30
Cassiodorus, Cass. Add. II 4.19-30
Not analysed yet
Synhodus dixit: Placet. Dictum decies Propter occultas autem fraudes et coniurationum secretas insidias, quas huius sententia districtionis consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit notitiam consilia eorum, qui contra hanc synhodum de pontificali egerint ambitu et rationabili probatione convicerit participes actionis huiusmodi, non solum purgatus ab orrmi culpa sit, sed etiam remuneratione quae non indigna sit sublevetur. Universa synhodus surgens adclamavit: Placent omnia et adiecit: Exaudi, Christe! Theoderico vitam! Dictum XXX Ut ita servetur, rogamus. Dictum XX Exaudi, Christe! Symmacho vitam! Dictum X. Ut circa Romanum pontificem semper haec ordinatio servetur, rogamus. Dictum X Ut nullus aliter ad episcopatum Romanum deinceps veniat, precamur. Dictum X Ut decreta nostra confirmes, rogamus. Dictum X Symmachus episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Adclamationes vestras synhodique iudicium praesentia gesta suscipient. et adiecit: Ea quae ad sopiendos veternosae praesumptionis errores vel infensae rebus ecclesiasticis aegritudinis morbos. quibus universalis afficiebatur ecclesia, deliberatio religioni congrua pacique constituit, firmitatem perpetem sortientur, ut praestante deo, quem custodem rerum omnium constat bonorum, synhodalis ordinatio vigeat atque omnes sine personae alicuius distinctione constringat. contra quam si quis sub qualibet occasione venire praesumpserit, indicta superius districtione plectetur.