Latin
6.16 to 6.25
Cassiodorus, Cass. Add. II 6.16-25
Not analysed yet
Et ne quid omisisse videamur, cum necessariam credideritis episcopi Symmachi in cognitione praesentiam, Gudilam et Bedeulfum sublimes viros maiores domus nostrae nos de praesente misimus cum inł. v̅. co̅m̅. Arigerno, ne quid dubitationis habeat. iussu nostro sacramenta praestabunt satisfacturi designato episcopo, quemadmodum existimaverit: ordinatio vestra sufficiet, ut vocatus ad concilium citra turbae ac molestiae metum securus occurrat. Et alia manu: Orate pro nobis, domini sancti et venerabiles patres. Da̅t̅ sub die VI kal. Sept. Ravennae re̅g̅. supra dicto feliciter Rufio Avieno Fausto v̅. c̅. c̅s̅. 3. RELATIO EPISCOPORUM AD REGEM. Agimus deo gratias, qui regum corda pietatis suae manu et gubernat et temperat, quoniam ab ipso venit, quod clementia vestra ex more suo praeceptis ad nos moderatissimis per maiores domus Gudilam et Bedeulfum sublimes viros missis ostendit. sic enim mansuetos principes caeli dominus facit esse quos diligit, et quibus est propitia divinitas eos in causis omnibus mandatis suis ordinat oboedire, quia scriptum est dicente deo: 'sine me nihil potestis facere', quod utique boni intellegendum est. Ideoque nos toto affectu et obsequio iussioni vestrae parere voluimus et ad papam, qui inpetebatur, quater consacerdotes nostros ex secunda synbodo direximus, ut ad iudicium conveniret): sed occurrere se audientiae nostrae penitus non posse testatus est mandans :'primum ad conventum vestrum quando Romae venistis, sine aliqua dubitatione properavi et privilegia mea voluntate regia summisi et auctoritatem synhodo dedi, sicut habet ecclesiastica disciplina. restaurationem ecclesiarum regulariter poposci: sed nullus mihi a vobis effectus est. deinde cum venirem, cum clero meo crudeliter demactatus sum. ulterius me vestro examini non committo. in potestate dei est et domini regis, quid de me deliberet ordinare', nos episcopos tamen cum maiore domus vestrae i̅n̅l̅. v̅. Arigerno direximus, quibus quid responsi dederit, sua suggestione renuntiet.