Latin
6.41 to 6.50
Cassiodorus, Cass. Add. II 6.41-50
Not analysed yet
Item si voluerint discutere causam, ut securus egrediatur, Arigernus, Gudila et Bedeulfus sacramenta ei praestabunt. De arca vero vel de domo Lateranensi, prout iudicatum fuerit, eidem synhodus reddat. De vindicta quae sperant, post discussionem, si eis placuerit, aut ipsi vindicent aut nos deputemus, qui legibus exequatur culpas. 6. QUARTA SYNODUS HABITA ROMAE PALMARIS. Rufio Magno Fausto Avieno v̅. c̅. cons. sub die X kal. Nov. sancta synhodus apud urbem Romam ex praecepto gloriosissimi regis Theoderici ex diversis regionibus congregata in Christi nomine dixit. Cum ex diversis provinciis ad urbem Romam convenire sacerdotes regia praecepisset auctoritas, ut de his, quae venerabili papae Symmacho apostolicae sedis praesuli ab adversariis ipsius dicebantur impingi, sanctum concilium iudicaret, Liguriae, Aemiliae vel Venetiarum episcopi, quos ad praesentiam principis ipse itineris ductus attraxit, consuluimus regem, qua nos voluisset aetate fractos, debilitate corporis invalidos causa congregari). respondit praefatus rex piissimus bonae conversationis affectu plura ad se de papae Symmachi actibus horrenda fuisse perlata et in synhodi oportere, si vera esset inimicorum eius obiectio, iudicatione constare. Memorati pontifices, quibus allegandi inminebat occasio, suggesserunt ipsum, qui dicebatur impetitus, debuisse synhodum convocare), scientes, quia eius sedi primum Petri apostoli meritum vel principatus, deinde secuta iussione domini conciliorum venerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem nec ante dictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio) in propositione simili facile forma aliqua testaretur. sed potentissimus princeps ipsum quoque papam in colligenda synhodo voluntatem suam litteris demonstrasse significavit. a mansuetudine eius paginae postulatae sunt, quas ab eo directas constabat. has dari sacerdotibus sine tarditate constituit vel quidquid in eodem negotio actum scriptis. Romam ex diversis terrarum vel regionum partibus dei prosecutione perventum est. Et dum venerabili collectione de incipiendo haberetur negotio, prout poscebat causa, tractatus, sanctus papa Symmachus basilicam Iuli, in qua pontificum erat congregatio ,prout habuit cura caelestis, ingressus est et de evocatione synhodali clementissimo regi gratias rettulit et rem desiderii sui evenisse testatus est. causa ergo de sacerdotum animis, quae de concilio nondum firmato tristitiam ministrabat, abscissa est. auctoritatem ordini colligendo, sicut poscebant ecclesiastica statuta, in omnium qui ibidem convenerant episcoporum praesentia se dare professus est), sperans, ut visitator ,qui contra religionem, contra statuta vetera vei contra regulas maiorum a parte cleri vel aliquibus laicis fuerat postulatus, ex ordinatione antistitum, sicut decebat sanctum propositum, prima fronte cederet) et omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redderentur et tanti loci praesul legaliter prius statui pristino redderetur et tunc veniret ad causam et si ita recte videretur, accusantum propositionibus responderet.