# Cass. Add. II 6.51-55

Cassiodorus, Cass. Add. II, 6.51 to 6.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.51

Digna res Visa est maximo sacerdotum numero, ut allegatio mereretur effectum. decernere tamen aliquid synhodus sine regia notitia non praesumpsit: sed suggestio iusta prae legatorum neglegentia non meruit secundum vota responsum. iussus est regis praeceptionibus papa Synimachus ante patrimonii vel ecclesiarum quas amiserat receptionem cum inpugnatoribus suis in disceptatione confligere. qui potestatis suae privilegia, quae pro conscientiae quantum iuste aestimamus emendatione summiserat, nec hac voluit vice resumere. Sed dum esset synhodus in Hierusalem basilica Sessoriani palatii constituta, aliquibus sacerdotibus visum est, ut libellus, quem accusatores paraverant, qui cottidie seditionibus appellabant, susciperetur a synhodo. in quo suscepto duo erant, quae vel veritati inimica essent vel ipsi, quantum ostenditur, conventus ecclesiastico proposito repugnare. unum quia dicebant crimina memorati superius Symmachi papae aput regiam constitisse notitiam. quod falsum esse claruit: non enim quasi novam causam audientiae commisisset, si eius conscientia convictum de errore solam sciret expectare sententiam. aliud quod per servos de his quae obiciebant se eum loquebantur posse convincere, addentes, ut ipse mancipia traderet, quibus, quantum illi adserebant, posset in iudicatione superari. quae res canonibus et ipsis publicis erat legibus inimica, cum patrum statuta sanxissent, ut quos ad accusationem leges saeculi non admittunt, his dicendi in cognitione vel adsequendi aliquid deneganda esset licentia). Et dum inter ista quae essent facienda tractantur, praefatus papa ut causam diceret occurrebat atque veniens ab inruentibus turbis aemulorum suorum ita tractatus est, ut multis presbyteris qui cum ipso ierant per caedem ipsa mortis fuisset occasio et recentium adhuc vestigia vulnerum in̅l̅. v̅. co̅m̅. Arigernus et sublimes viri Gudila et Bedeulfus maiores domus regiae perspexissent, quod se unde egressus fuerat ad beati Petri apostoli saepta convexerit. His ita actis et rebus varia confusione turbatis iterum nos ad iustitiam contulimus principalem, scientes divinitate propitia regere dominum, quem ad Italiae gubernacula ipsa providerit. cuius mansuetudini omnia per relationis seriem sic ut res poscebat ingessimus, intimantes etiam saepe nominatum papam post caedem, cui subiacuerat cum suis, si voluntatem rursus haberet exeundi ad iudicium, fuisse commonitum, sed adlegasse eum per directos episcopos mandatis canonibus se invitis cessisse, sed dum affectu purgationis suae culmen humiliat, quantis periculis paene fuisset oppressus. dominum regem habere potestatem quod vellet faciendi; se interim iustitiae renitentem statutis canonicis non posse conpelli.

---

Cassiodorus, Cass. Add. II. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
