# Cass. Add. II 6.56

Cassiodorus, Cass. Add. II, 6.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.56

Ad haec serenissimus rex taliter deo adspirante respondit: in synhodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda praescribere hec aliquid ad se praeter reverentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere: committens etiam potestati pontificum, ut, sive propositum vellent audire negotium sive nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo venerandi provisione concilii pax in civitate Romana Christianis omnibus.... ...... quae cum iuste offertur, dei mandata conplentur, Italiae suadere rectorem agnoscentem nullum nobis laborem alium remansisse nisi, ut dissidentes cum humilitate propositi nostri ad concordiam hortaremur. quia unum tantae rei restabat, unde deo pareremus et sanctae principis voluntati, invitavimus senatum amplissimum quali oportuit legatione destinata monentes et iustruentes: causas dei ipsius esse iudicio committendas qui valet corpus occidere et animam mittere in Gehennam ), qui dicit: 'mihi vindictam et ego retribuam', apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta: cogitare prudentes viros oportere, quanta inconvenienter et praeiudicialiter in huius negotii principiis contigissent: et nos viam per hanc quam ipsi vocabant remissionem peccatis non aperire, sed claudere, qui quod dicebatur maiori iudici servabamus instruentes eos, quia per nos illis Christus innotuit: non esse ovium lupi insidias praevidere , sed pastoris, maxime quia in causa praefata multi se dignabantur cognoscere et deo satisfacere, quos error involverat, et quia non poterant plura sub hac occasione ecclesiae membra dispergi, sed magis per mansuetudinem sustineri, sicut boni nos operis Paulus magister instruxerat, dicens sanandos esse plurimos per patientiam et doctrinam: et quicumque putantur rei et gravibus peccatis involuti, quamvis nullus est qui delicto careat, sicut Iohannes testatur apostolus: 'si dicam, quod peccatum non habeo, mendax sum'), hos tamen magis pressuris hominum sustentari et per terrenas passiones iudicia divina suspendi, maxime cum illa quae praemisimus inter alia de auctoritate sedis obstarent, quia quod possessor eius quondam beatus Petrus meruit, in nobilitate possessionis accessit et claritatem veterem novis dat de Christi dote rectoribus clamantis scriptum esse per prophetam ex persona dei: 'numquid non valet manus mea ad consumendum eos qui erraverunt?' haec eadem saepissime, sicut oportuit , commonentes, ut habita intentione discederent et factum nostrum, quod deus inspiraverat iuxta mandatum principis, non discuterent, sed sequerentur, sicut decebat ecclesiae filios, nec sub hac intermissione causa penderet et crescerent ecclesiae detrimenta , cui res poscebat cum festinatione succurri et nobis huius celeritatis et illis oboedientiae necessitas inminebat, maxime cum omnem paene plebem cernimus eius communioni indissociabiliter adhaesisse, cuius nos non modica cura stimulabat, ne in aliquo laberetur errore.

---

Cassiodorus, Cass. Add. II. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
