# Cass. Add. II 6.57-58

Cassiodorus, Cass. Add. II, 6.57 to 6.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.57

Quibus allegatis cum dei nostri obtestatione decernimus harum necessitatum vel religionum consideratione adstricti et caelesti, perpensis omnibus quae in causa erant, inspiratione secreti: Symmachus papa sedis apostolicae praesul ab huiusmodi propositionibus inpetitus quantum ad homines respicit, quia totum causis obsistentibus superius designatis constat arbitrio divino fuisse dimissum, sit inmunis et liber et Christianae plebi sine aliqua de obiectis obligatione in omnibus ecclesiis suis ad ius sedis suae pertinentibus tradat divina mysteria, quia eum ab inpugnatorum suorum petitione propter superius designatas causas obligari non potuisse cognovimus. unde secundum principalia praecepta, quae nostrae hoc tribuunt potestati, ei quidquid de ecclesiasticis intra sacram urbem Romam vel foris iuris est, reformamus: totam causam dei iudicio reservantes universos hortamur, ut sacram communionem, sicut res postulat, ab eo percipiant et dei et animarum suarum meminerint, quia ipse et amator pacis est et ipse pax est qui monet: 'pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis' et in quacumque civitate pacem esse confirmandam adfirmans beatos esse pacificos . haec quicumque ex instructione nostra, quod non aestimamus, vel non admittit vel retractari posse crediderit, videat, quia in divino iudicio contemptus sui rationem est, sicut de deo confidimus, redditurus. De clericis memorati papae, qui ab episcopo suo ante tempus aliquod contra regulas discesserunt et schisma fecerunt, hoc fieri decrevimus, ut hos satisfacientes episcopo suo misericordia subsequatur et officiis ecclesiasticis se congaudeant restitui, quia dominus et redemptor.noster oves perditas ab errore laetatur inventas et super prodigum filium paternam liberalitatem caelestis medicator adcommodat. quisquis vero clericorum post hanc formam a nobis prolatam quocumque sacrati deo loci in ecclesia Romana missas celebrare praesumpserit praeter conscientiam papae Symmachi dum vivit, statutis canonicis velut schismaticus percellatur. ista nos sufficiat cum dei notitia sincere protulisse.

---

Cassiodorus, Cass. Add. II. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
