# Complexiones In Epistollis Apostolorum 2.2.2

Cassiodorus, Complexiones In Epistollis Apostolorum, Complexiones Canonicarum Epistularum Septem, Id Est In Beati Apostoli Petri Dua…, Ejusdem Epistola Secunda. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/complexiones-in-epistollis-apostolorum/2.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/complexiones-in-epistollis-apostolorum/2.2.2

2.—I, 3. Sicut omnia nobis divinas virtutis ejus ad vitam pietatemque donata. Sicut omnia credentibus ad vitam pietatemque donata sunt, per recognitionem ejus qui nos vocavit propria gloria, non meritis nostris, ut per haec quae promissa sunt, divinitatis ejus mereamur esse consortes; sicut in Evangelio dictum est, Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum (Joan. XVII, 24): ita et nos effugere debemus mundana flagitia. Sed magis nitamur in fide nostra affectare virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia autem continentiam, in continentia vero pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in amore fraternitatis Domini charitalem. Haec enim cum nobis praesto sunt, sine fructu in cognitione Domini Christi esse non possumus; sed in regno Domini recipimur, ubi aliter introire penitus non meremur.

---

Cassiodorus, Complexiones In Epistollis Apostolorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1192/tmp1192/tmp1192.tmp1192.opp-lat1.xml.
