Latin
M. Aurelii Cassiodorii Complexiones Actuum Apostolorum Et Apocalypsis Joannis, Complexiones Actuum Apostolorum
Cassiodorus, Complexiones In Epistollis Apostolorum 3.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
2. —I, 6. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, et reliqua. Interrogatum dicit Dominum Christum ab his qui convenerant, si praesenti tempore regni Israelitici restitutio fieret, quam promisit esse venturam; definitionem vero temporis ipsius ad utilitatem magis nostram constat esse denegatam; sed illis magis praedicatum est, quod quinquagesimo die accepturi essent Spiritus sancti virtutem, quatenus in omni terra perfectae fidei magnalia testarentur.