# Complexiones In Epistollis Apostolorum 3.2.2

Cassiodorus, Complexiones In Epistollis Apostolorum, M. Aurelii Cassiodorii Complexiones Actuum Apostolorum Et Apocalypsis Joannis, Complexiones Actuum Apostolorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/complexiones-in-epistollis-apostolorum/3.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/complexiones-in-epistollis-apostolorum/3.2.2

2.—I, 6. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, et reliqua. Interrogatum dicit Dominum Christum ab his qui convenerant, si praesenti tempore regni Israelitici restitutio fieret, quam promisit esse venturam; definitionem vero temporis ipsius ad utilitatem magis nostram constat esse denegatam; sed illis magis praedicatum est, quod quinquagesimo die accepturi essent Spiritus sancti virtutem, quatenus in omni terra perfectae fidei magnalia testarentur.

---

Cassiodorus, Complexiones In Epistollis Apostolorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1192/tmp1192/tmp1192.tmp1192.opp-lat1.xml.
