Latin
5 to 6
Cassiodorus, Computus Paschalis 5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si vis scire quotus sit annus circuli decem et novem annorum, sume annos Domini, ut puta quingentos sexaginta duos, et unum semper adjice: fiunt quingenti sexaginta tres; hos partire per decem et novem, remanent du decim. Duodccimus annus cst cycli decemnovennalis. Quod si nibil remanserit, nonus decimus annus est. Si vis scire quotus cyclus lunae est, qui decemno. vennali circulo Continetur, sume annos Domini, ut puta quingentos sexaginta duos, et subtrahc semper duos, fiunt quingenti sexaginta; hos partire per decem et novem, remanent novem. Nonus cyclus lunæ est decemnovennalis circuli; quoties autem nihil remanet, nonus decimus annus est.