# de Anima 1.1-3

Cassiodorus, de Anima, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.1

I. QUID AMICI REQUISIUERINT. Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim uoluminibus iactatum quietus portus exciperet, ubi etsi non laudatus certe liberatus adueneram, amicorum me suaue collegium in salum rursus cogitationis expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris quam in saecularibus abstrusa compereram de animae substantia uel de eius uirtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium rerum secreta reserare; addens nimis ineptum esse si eam per quam plura cognoscimus quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus. Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui, quando sibi natura interrogata respondet, nec longe tendit ut se inuenire praeualeat. Nobis cum semper est ipsa quam quaerimus; adest, tractat, loquitur, et, si fas est, inter ista nescitur. Proinde nota esse debet quae sibi praesto est, quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? cupimus enim nosse planetarum caelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum. Sunt enim ex eis alia manentia motuque carentia, alia uero quae mobili semper rotatione uertuntur nec ullis temporibus conquiescunt. Haec, ut mundani doctores exquirere temptauerunt, harmoniacis delectationibus inaestimabili modulatione uoluuntur, quorum tinnitus atque concentus adunatum efficit dulcisonum melos. Desideramus etiam comprehendere altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluuias, saeuae grandinis procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam uagantium uentorum, profunditatem inconstantis maris, potestates uirentium herbarum, quattuor elementorum per omne corpus dissociatas complexiones; et ferendum est ipsam sese scire non posse cui superne datum est tanta discutere? non enim aliquid contentione quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus. Discamus ergo primum quare anima dicatur, deinde qualis sit eius definitio; tertio, quae sit eius qualitas substantialis; quarto, si formam aliquam habere credenda est; quinto, quas uirtutes habeat morales, quas graeci aretas uocant, ad decus eius et gloriam contributas; sexto, quae illi sint uirtutes naturales ad substantiam scilicet corporis continendam; septimo, de origine animae disseratur; octauo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere credenda est; nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus; decimo, quas proprietates habeat anima peccatorum per competentia nobis signa declarentur; undecimo, qua noscantur discretione iustorum, quatenus quos oculis istis uidere non possumus per indicia probabilia colligamus; duodecimo, in resurrectione, quam uere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur maxime desideramus agnoscere, quatenus fragilia corda mortalium ad diuinitus promissa desideria concitentur.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
