# de Anima 1.16-18

Cassiodorus, de Anima, 1.16 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.16

Propria est utique illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit ut eius passionibus aut condoleat aut laetetur. Illud autem quod diximus sui corporis uiuificatrix, quia, mox ut data fuerit, ineffabili condicione diligit carcerem suum, amat propter quod libera esse non potest. Doloribus eius uehementer afficitur, formidat interitum quae non potest mori, et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suauissimis iucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delenitur, et licet his rebus nullatenus ipsa uescatur, subductis tamen talibus grauissimo maerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accomoda sed adiunctis artubus profutura. Hinc nonnumquam surripiunt uitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori indulgentius remittendo locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis susceptae animae praesentia est; mors autem eius probatur abscessus. Sic diem dicimus lustrante sole, qui cum discesserit nox uocatur. Viuit ergo corpus animae praesidio et ex ipsa probatur accipere unde se praeualet commouere. Sed quoniam et hoc quoque ad uitae genus, de quo loquimur, noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille uigor ignitus infuderit materiamque carnalem spiritus uitalis afflauerit, si quod fortasse uulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si uirtus eius tantum calorque uegetaret, incisum digitum non poterat condolere. Sicut nec sol probatur quicquam sentire, si eius radios secare temptaueris. Tota ergo est in partibus suis, nec alibi minor, alibi maior est, sed alicubi intentius, alicubi remissius, ubi tamen uitali intentione porrigitur. Colligit in unum atque copulat membra sua; non sinit defluere uel contabescere, quae uitali uigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conseruans. Mirum praeterea uidetur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam conuenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare cum uelit, nec retinere cum iussionem creatoris agnouerit. Clausa illi sunt uniuersa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum iubetur exire. Nam si acerbus dolor uulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. Hinc est quod frequenter grauiter uulneratos uidemus euadere et rursus leuibus occasionibus interire.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
