# de Anima 1.19-21

Cassiodorus, de Anima, 1.19 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.19

Rationem uero homini inesse, quis dubitet? quando diuina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis, disciplinis eruditur eximiis, et hinc cetera animalia decenter excellit, quod eum ratio decora componit. Rationem uero dico animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur atque nota sunt ad aliquid incognitum ducit, perueniens ad ueritatis arcanum. Haec coniecturis atque argumentis ad illud properare cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim uera et pura et certa ratio est dicenda, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena. Datum est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere et per obsequium linguae uolubili motatione disserere. In corpore posita anima, quam multa uidet; non a se egrediens, quam diuersa circumspicit; ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur. Mouetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in se ipsa, tamquam in magno currens spatio, peruagatur. Haec non exit ad causas sed tractatibus suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat; modo quod oculis uidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit, cum se diuersitate confundit, quia diuinitatis est proprium multa disponere et omnia simul modulis competentibus explicare. Rationis itaque dotata largitate, quot bona munere diuinitatis inuenit: litterarum formas repperit, diuersarum artium utilitates disciplinasque protulit, ciuitates defensibili muro cinxit, uarii generis amictus eiecit, meliores fructus per industriam exigit terras, transcurrit abyssos alato nauigio, uastos montes in usum uiantium perforauit, portus ad utilitatem nauigantium lunari dispositione conclusit, ornauit pulcherrima fabricarum dispositione tellurem. Quis iam de eius ratione dubitet, quando ab auctore suo illuminata facit arte conspici quod debeat sub omni celebritate laudari? Conuenit nunc de eius immortalitate disserere. Immortales animas auctores saecularium litterarum multifarie probauerunt, dicentes: si omne quod uiuificat aliud in semetipso uiuit, anima autem, quoniam uiuificat corpus, in semetipsa uiuit; utique immortalis est. Dicunt etiam: omnia immortalia simplicia sunt; anima autem non est harmonia neque constat ex pluribus, sed simplex natura est; anima igitur immortalis est. Iterumque proponunt: quicquid a contrarietate originali non corrumpitur immortale iugiter perseuerat; anima enim, quoniam simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. Adiciunt quoque: si omne rationale quod se ipsum mouet, immortale est; anima autem rationalis se ipsam mouet; igitur immortalis est. Nos autem immortales esse animas facile ueridicis lectionibus approbamus; nam cum ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat contra sanctam auctoritatem mortales dicere ut impudenter potius asseratur eas a creatoris sui similitudine discrepare? nam quemadmodum poterat esse imago aut similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? ille enim ineffabiliter semper uiuens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse custodiens; qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione immortalis immortalia facere et pro suo modulo uitae competentiam dare.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
