# de Anima 1.22-23

Cassiodorus, de Anima, 1.22 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.22

Dicit aliquis: quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare praeualeam? cui sic per aliquam comparationem respondendum esse iudicamus. Numquid pictura quae nobis est similis potest imitari quae facimus? imago enim potest aliquam habere similitudinem, ceterum hoc non potest implere quod ueritas. Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de aeternitate cogitare. Desiderat enim post corporis mortem relinquere sui nominis famam, cupit sine fine laudari, et bona conscientia plus est de futuris attonita ne a posteris maculetur relata. Hinc est quod inter sublimiores constat auctores quia quicquid dignitate rationis erigitur, mortis iniuria non prematur. Adde quod ueritas absolute profitetur malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam, ut non sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotentis diuinitas polliceri. Verum hanc immortalitatem animae non talem debemus aduertere quae nullam recipiat passionem. Est enim mutabilitati obnoxia et maeroribus peruia, sed tamen inter quaeuis taedia uel anxietates continuationis beneficio perseuerat. Singulariter autem immortalis Deus est, singulariter iustus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista uel his similia hominibus uel angelis inesse dicantur, nulla tamen ad eius altitudinem reuerendae potestatis attingunt. Omnes enim arduae uirtutes in summitate illa plenissimae atque perfectissimae sunt quae creaturis uniuersis ipsius largitate pro suo modulo conceduntur. Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Viuit in se post huius saeculi amissionem, non reflante spiritu sicut corpus, sed aequali mobilitate quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna, uidet, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius ualet; non iam ex partibus suis haec intellegens, sed omnia spiritaliter ex toto cognoscens. Alioquin absurdum est putare minus posse liberam quam mole brutissimi corporis ingrauatam. Talia enim intellegere posse non dubium est et angelos et potestates aerias uel cetera quae sublimi atque immortali substantia constare noscuntur.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
