# de Anima 1.24-25

Cassiodorus, de Anima, 1.24 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.24

Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currenti ordine doceamus. Quis autem dubitet modo nos esse gaudio subleuatos, modo maerore deiectos, modo pietate mites, modo indignatione terribiles, nunc ad uirtutes animos erigere, nunc iterum ad uitia declinare? alia tenaciter assumimus, alia obliuione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur, et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores nouimus esse cum pessimis. Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa uarietatis huius euidentius possit agnosci, recordemur, ut dictum est, prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum diuina illuminatione bene gerimus, atque iterum desipimus, cum delictis caligantibus obcaecamur. Affectio enim quae uenit et recedit semper incerta est. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc est posse quod uiuere, hoc uelle quod facere, et merito, quando uniuersa quae uere bona sunt non ad illum ueniunt sed ab ipso procedunt. Quapropter haec animae quam diximus origo: non intellegenda est pars Dei, ut quidam dementium irreligiosa uoluntate putauerunt, quia conuertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est, neque ex aere, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua complexione iunguntur; sed simplex et propria quaedam natura et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe subtiliorem aeri et lucidiorem debemus aduertere, quando istum uulgariter intuemur, illam uero condicione carnis aspicere non ualemus. Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat ad cogitationes suas comiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi, dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, nec intenti ad cotidianas fuerimus sollemniter actiones, res uarias, nunc falsis, nunc ueris inspectionibus, somniamur. Parum est quod sopitis sensibus uolatica imaginatione deludimur, dum frequenter etiam uigilantes a nostra contemplatione traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna intentione dirigimus, ludo nescio quo inspiratis subito cogitationibus amouemur, et ita prouenit ut menti nescio quid aduersum suggeratur quod dispositum non habemus. Constat ergo animam in hoc mundo instabili et uariabili uoluntate conuerti bonarumque rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper uoluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra dispositum suum multiplici se conuersione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere magis animas quam discere usuales artes et reliquas disciplinas, cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perueniente contingere, et noua sic audiant quasi nihil ex eis ante didicissent.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
