Latin
1.26 to 1.29
Cassiodorus, de Anima 1.26-29
Not analysed yet
Ecce grauida definitio illa iam foeta est, ecce in lucem (ni fallor) quae fuerunt clausa proruperunt. Non est quicquam de proposita complexione derelictum, cuius talis est disciplina ut id quod intendit, ita explicet atque determinet ut neque minus neque amplius aliquid dixisse uideatur. Nunc ad substantialem eius qualitatem sollicitis sensibus accedamus, quam interrogationis uestrae tertium locum tenere memoramini. V. DE QUALITATE ANIMAE. Qualitatem itaque substantiae huius auctores igneam esse dixerunt propterea quod mobili semper ardore uegetetur et iuncta corpori calore suo membra uiuificet. Deinde quod cuncta caelestia flammeo referunt uigore constare, non isto fumeo, consumptibili, et temporali, sed ex tranquillo nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur neque crescit, sed in susceptae originis dignitate iugiter perseuerat. Quod ideo finiri nequit, quia nulla, ut corpus aliquod, elementorum diuersitate concretum est. Vnum enim atque simplex habere nescit aduersum et ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sicut immortalia cuncta creata dicunt quibus spiritalis est concessa substantia. Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam inter conditiones rerum, quantum illi pro modulo suo necessarium fuit, decenter accepisse memoratur. Ipse enim Deus omnipotens solus habet immortalitatem et lumen habitat inaccessibile, quod super omnes claritates uel admirationes sanitas mentis intellegit, sed imago aliquam habet similitudinem; ceterum hoc lumen non potest habere quod ueritas. Illud autem, quod ineffabile ueremur arcanum, quod ubique totum et inuisibiliter praesens est, pater, et filius, et spiritus sanctus est; una essentia et indiscreta maiestas, splendor super omnes fulgores, gloria super omne praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita potest quidem ex aliqua parte sentire, sed idonee non ualet explicare. Nam quemadmodum fas est sufficienter de illo dici qui creaturae sensu non potest comprehendi?