# de Anima 1.30-34

Cassiodorus, de Anima, 1.30 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.30

Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae et immensa religione supra nosmetipsos alta cogitatione sileamus. Transeamus etiam potestates caelestium creaturarum profundeque tractemus qui sit qui tam magna una iussione, uno momento fecerit; tamen quicquid miramur, amplius est, quicquid sentimus, excelsius, dum ad illam imperspicabilem maiestatem mens humana non penetrat. Vna ergo ratio potentiae huius est uenerari quod inuestigabilis est, non definitiue quaerere qualis quantusque sit. His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere haud improbe uidemur aduertere, quando in euangelio legitur: lumen quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Deinde quod in cogitatione positi, nescio quid tenue, uolubile, clarum in nobis esse sentimus, quod respicit sine sole, quod uidet sine extraneo lumine. Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt; omnia caeca torpescunt. Istius enim tam uiolenta sunt lumina ut etiam intueantur absentia. Quae tamen tunc multo clariores atque immutabiles efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus non recedunt. Earum enim speculatiua uirtute multa atque ardua quae in arcano naturae recondita sunt inspici et comprehendi usu ipso certissimum est. Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur quas incorporeas esse iam diximus. VI. FORMAM ANIMAM NON HABERE. Prius scire conuenit definitione maiorum formae ipsius ueracissimam complexionem. Formam uero dico quae aliquod spatium linea lineisue concludit, et sic facile datur intellegi, si eam possunt animae suscipere quas spiritali certum est uigore subsistere. Nam cum omnis forma aut in superficie sit aut in corpore, superficies non nisi in corpore - corpus uero solidum atque palpabile - ab his autem rebus animam manifeste constet exceptam, residuum est ut formas animae nullatenus habere putandae sint sed infiguratae atque incorporales in sua qualitate permaneant.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
