# de Anima 1.47-49

Cassiodorus, de Anima, 1.47 to 1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.47

Soluimus, ut datum est, quasi alium nodum, inclinauimus uelut sextum collem, ut, difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua gradiamur. Nunc ad originem animae quoniam difficultatibus plena est cautissime ueniamus. IX. DE ORIGINE ANIMAE. Legimus in conditione rerum mox de limo terrae corpus effectum est, et statim Dominum insufflasse factumque esse adam in animam uiuentem. Insufflauit enim dictum est ad exprimendam operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium quod eius ore prolatum est. Ceterum hoc significat insufflatio eius quod mandatum et iussio. Nam insufflare quemadmodum potest qui neque spiritum resoluit neque buccas habet quae constat esse corporea? hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum coagulatum fuerit in uitalem substantiam, ilico creatas animas corporibus dari discretas atque perfectas. Medendi autem artifices quadragesimo die humanum ac mortale pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris coeperit commouere. Opinione quoque fertur aliquorum quod creator ille potentissimus, sicut de corpore nostro semen carnis educit, ita et de animae qualitate animam nouam posse generari, quatenus originalis illius peccati, quod catholica confitetur ecclesia, per traducem delicti rea possit ostendi, nisi dono fuerit baptismatis absoluta. Nam quemadmodum infans qui peccandi non habet uotum, reus debeat ullatenus inueniri, nisi aliqua ratione in ipsa origine animarum culpa uideatur esse transfusa? unde pater augustinus, religiosissima dubitatione laudandus, nihil temere dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto sicut et alia multa sunt quae nosse non potest nostra mediocritas. Hoc autem ueraciter fixeque credendum est, et Deum animas creare et occulta quadam ratione iustissime illis imputare quod primi hominis peccato tenentur obnoxiae. Melius est enim in tam occultis causis confiteri ignorantiam quam periculosam assumere fortassis audaciam, cum dicat apostolus: quis enim cognouit sensum Domini aut quis eius consiliarius fuit? et iterum: ex parte scimus et ex parte prophetamus.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
