# de Anima 1.50-53

Cassiodorus, de Anima, 1.50 to 1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.50

Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit ut animas reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, conuenit animam Christi Domini in medium deducere ne quis calumniosa intentione peruersus simili eam putet condicione constrictam. Audiamus igitur originem eius sanctae mariae semper uirgini digno praecone fuisse prophetatam. Ait angelus: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius Dei. Quis, rogo, in hac maiestate nascendi aut originalis peccati credat esse culpam aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam? absque peccato sine dubio uenit qui erat omnium peccata soluturus. Conceptus mystico inspiramine, natus ex uirgine, nihil de adam traxit qui ut malum adae uinceretur aduenit. Funis ille longissimus quo nos ligabamur abruptus est. Torrens qui nos rapiebat ibi siccatus est. Iura sua mors perdidit, dum condicio nostra uitam redemptoris accepit. Nam primus homo posteris transmisit exitium; ueniens Christus Dominus credentibus contulit regna caelorum. Per istum enim reparat amissum statum qui per illum perdiderat meritum. Natus in gloria, conuersatus sine macula, quid potuit de illo trahere quem contraria uenit actione destruere? sanctae origini uita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus, nulla est mundi labe superatus. Suscepit uerum hominem natura, non uitiis. Respuit quod protoplastus deliquit et assumpsit hominem purissimum quem creauit, non peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua iniuria pollutionis assumens. Suauis quidem nimium mihi facta digressio est, dum suspiciones improbas amouere contendo, sed dum ad aliud tendimus, hinc dicere multa non possumus. Restat nunc ut ordinem et propositum persequentes de sede animae dicere debeamus. X. DE SEDE ANIMAE. Quidam sedem animae, quamuis sit corpore toto diffusa, in corde esse uoluerunt, dicentes quod ibi purissimus sanguis et uitalis spiritus continetur ut inde etiam cogitationes siue malas siue bonas exire confirment; quod animae uirtutem operari posse non dubium est. Plurimi autem in capite insidere manifestant, si fas est cum reuerentia tamen dicere, ad similitudinem aliquam diuinitatis, quae licet omnia ineffabili substantia sua repleat, scriptura tamen caelos insidere confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret quae se nouerat caelesti operatione sublimen et tali loco prae ceteris uersari unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis sphaeroides pulcherrima est in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret mansionem.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
