# de Anima 1.54-55

Cassiodorus, de Anima, 1.54 to 1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.54

Certe corporalia uideamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad summum et quod habet subtilissimam naturam ad superiora sine dubitatione festinat. Sunt et aliqua huius credulitatis indicia. Nam cum medendi peritissimi testam capitis humani grauissima percussione confractam in soliditatem pristinam reuocare contendunt, membranam qua teneritudo cerebri communitur, cum a sanguinea faece detergere cupiunt, frequenter attingunt. Quae statim ut tacta fuerit, in tantum stuporem homo peruenit ut uel percussus alibi grauiter sentire non possit. Sed mox iterum ut se manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum consuetudinarium redit, uocem sensumque recipiens, quid de ipso iam agatur agnoscit. Quod in aliis quoque membris non probatur accidere, quamuis immanium uulnerum foueis excauentur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem pertinentia non minima signa proueniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia indignatione flammatus animumque suum aestu cogitationis accenderit, non fluctu uiscerum, non pectoris commotione uexatur, sed statim capitis dolore percutitur ut illic uideatur anima fatigationis signa reliquisse ubi magna uisa est uirtute contendere. Ibi etiam fieri absolute sentimus animae nostrae quosdam fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos nostros ueniant quae absentia nullus ignorat. Tendimus quidem uigorem animi in diuersas partes multasque regiones et phantastica imaginatione ad capitis nostri iudicium perducitur quod per diuersas mundi partes cognoscitur exquisitum. Denique oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares uacant, lingua non habet uocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur, in edito constituta quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix, boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen ei gratia diuinitatis infulserit. Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, arbitrii liberi potens et inuiolata sententia, sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdens quod posteris traditurus acceperat, ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde paenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus; inde mille criminum lapsus et plura nobis cum pecoribus communia quae diuinitas fecerat esse discreta. Praenuntiat enim, pro dolor, nobis solis discessio serenitatis aduentum, futuras tempestates uentorum commotione dinoscimus, uenturam saeculis ubertatem temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari animi praesagatione promittimus; sed quid tale ignorare potuisset anima, si eius fuisset dignitas custodita? depressa est iuste ad ignorantiam quae scire uoluit contumaciter uetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua quae sine labore nosse potuit uniuersa. Illud tamen, sancta conuersatione purgata, diuinitatis auxilio recepit quod insidiis decipientis perdidit; illuminata uidet a creatore quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
