# de Anima 1.56-61

Cassiodorus, de Anima, 1.56 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.56

Narrata sunt de anima quanta probantur esse concessa, sed conuenit ut et de eius templo dicamus, quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi coniuncta esse uideatur. XI. DE POSITIONE CORPORIS. Procerum animal et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum ad res supernas et rationabiles intuendas, cuius harmoniaca dispositio ingentia nobis sacramenta declarat. Imprimis caput nostrum sex ossibus compaginatum in similitudinem caelestis sphaerae rotundae concauitatis formatum est, ut senarium illum perfectissimum numerum sedes nostri cerebri, in cuius organo sapimus, contineret. Hinc oculi, quasi sacrorum testamentorum pulcherrima duo uolumina, collocantur ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut aures, nares, labra, bracchia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim mystica dualitate compago totius corporis continetur, et sicut illa testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se conuenientiam operationemque coniungunt. Sed licet haec parilitas pulcherrima se distributione consociet et alterutrum sibi mutuetur ornatum, sunt etiam singularia in medio constituta ne in unam partem praeiudicialiter uergentia alteram competenti decore nudarent: nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium uirga descendens, quae laudabilia et honora monstrantur quando in medio locata consistunt. Capiti autem nostro, quod sensus capit uniuersos, recte ceruix quasi quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei consistere ualidissimam firmitatem. Lingua quoque, uocis nostrae decentissimum plectrum, data est ad sermonum nostrorum conuenientiam temperandam ut nos articulata uerba ab animalium confusione distinguerent. Nec illud uideatur incassum quod uni gutturi duae seruiunt digestiones, scilicet ut omnis intellectus prudentis animae, quasi cibus acceptus et rationis calore decoctus, per gemina testamentorum itinera competentibus tractatibus explicetur. Et quoniam neque cornu neque dente neque fuga, sicut alia animalia, corporis humani forma se praeualet uindicare, robustus illi thorax bracchiaque concessa sunt ut illatam iniuriam manu defenderet et obiectu pectoris quasi quodam clipeo uindicaret.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
