# de Anima 1.68-71

Cassiodorus, de Anima, 1.68 to 1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.68

Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum uidetur de animarum signis indiciisque disserere, quia licet earum substantia una esse uideatur longe tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicam quemadmodum malorum hominum consuetudo moresque declarentur, quatenus quos interius uidere non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus. XII. DE COGNOSCENDIS MALIS HOMINIBUS. Omnes igitur animae sine recta fide teterrimae sunt, ut philosophorum quae non creatoris legem sed humanum potius sequuntur errorem, et quamuis doctores uideantur esse moralium et se disciplinarum cotibus nitantur abstergere, superstitionis tamen aerugines non declinant. Qualis enim dementia est illum colere quo melior est et credere praestare posse qui sibi non praeualet subuenire? nihil enim cuiquam prodest uitasse noxias cupiditates, eneruatam non amasse luxuriam, deceptricem fugisse fallaciam, alienum se a terrenis uitiis effecisse, quia necesse est laboret incassum qui remuneratorem bonorum omnium sibi reddit infensum. Cuius enim praeceptis oboediet, si latorem legis ignoret? graditur sine uia, respicit sine lumine, cogitat sine sapore, currit ueloci gressu nec reperit ad quod peruenire disponit. Hi possunt ad praesens florere, sed fructum non probantur inferre, quia gratia eorum non in radice uiguit sed in foliorum se tantum ostentatione iactauit. Nam et illi in eadem parte sunt qui, etsi recte credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur; quoniam cum se grauibus peccatis conectunt, a creatore dissoluunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis; incipit amare quod pereat, incipit odisse quod uiuit, uirtutes odit, uitia semper affectat in lamentabili obscuritate fuscata; rationem mundissimam non habet quia in gurgitem se peruersitatis immersit; mox antiquo hoste captiua, ad uitia praeceps agitur et per corporis illecebras sumit de eius obnoxietate uictorias. Est enim aegra et peccati semper anxia; ipsa se condemnans quam nullus accusat, ut merito mors uitalis ac uita mortalis talibus prouenisse dicatur. Hanc si miserator ille respexerit oculumque mentis corporeis excessibus obcaecatum fuerit illuminare dignatus, ad liberatricem paenitudinem trahit, euadendi donat effectum quae pereundi primitus uidebatur habuisse desiderium. Tunc felicior, cum fleuerit, tunc celsior, cum se prostrauerit; lacrimis reparat quod gaudendo perdiderat, et quae ad hostem uoluptatibus inuitata peruenit, ad salutarem Dominum prosperrime contristata festinat.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
