# de Anima 1.72-76

Cassiodorus, de Anima, 1.72 to 1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.72

Sed quamuis eas non sit fas hominibus intueri, tamen euidentibus indiciis suas qualitates aperiunt ut et illos possimus aduertere de quibus aliquid non probamur audisse. Malis nubilus uultus est in qualibet gratia corporali; maesti etiam cum laetantur, agunt unde paulo post paeniteant. Deserti impetu uoluptatis suae, subito in tristitiam redeunt, oculi interdum super quam necesse est commouentur. Iterumque cogitantes infixi sunt, incerti, uagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum uoluntate suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti, aliena de se iudicia sollicite perscrutantur quia dementer propria perdiderunt; quaerendo uitam calamitatem infernae mortis incurrunt, et dum lucem temporalem auide cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt. Relationes suas inexplicatas saepe derelinquunt, saltu quodam ad aliud transferuntur, cum nihil agant semper eos aestimes occupatos. Formidolose uiuunt etiam cum nullius insecutione uexantur. Poena illis est conscientia sua et a se omnia sustinent, cum ab aliis grauia nulla patiantur, eorum et ipse odor acerbus est, nisi cum suauissimis inhalationibus superstites condiuntur. Necesse est enim ut odore delectetur peregrino qui offenditur proprio. Veniamus ad sanctae trinitati fideles animas quae praedicatam retinent apostolicam disciplinam et in gloriosissima uoluntate constantes reuera similitudinem supernae seruare probantur imaginis. XIII. DE COGNOSCENDIS BONIS HOMINIBUS. Sanctarum igitur animarum et in ista communi uita magna iam uirtus est. Nam carnem expugnatricem humani generis per quietem debellant, uictrices sui sunt dum studendo conscientiae uiuo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit! nam quae in hac conuersatione uincitur illic sine dubio coronatur. Vir denique fixus, purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat, et cum placeat uniuersis, sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est suam intellegere paruitatem, nec praeualet hoc nosse, nisi cum iam coeperint diuina patescere. Hi tantum expeditius ad superna uolant quantum se onerosius in humana conuersatione castigant. Imperant corpori quia famulantur auctori, et dum se exiguos cognoscunt, ad culmen magnae perfectionis euadunt. Nullum laedere cupiunt, laesi semper ignoscunt; caritatem et illis impendunt qui eos scelerato odio persequuntur.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
