Latin
1.77 to 1.78
Cassiodorus, de Anima 1.77-78
Not analysed yet
Tales animae, Domino praestante, etiam noxiis spiritibus imperant, et illi quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae fortiores sunt angelis malis, adhuc inditae carni iubent potestatibus aeris; quorum temptationibus non cedunt, eis diuina uirtute dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla paenitudo discruciat nullus maeror affligit, quae sibi nequeunt reputare quae probantur existere. Inopia ditescunt, carceribus laetae sunt, et inter haec iure secunda illis oboediunt quia semper bonos sequuntur. Contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia, quando finis lucis illis principium est bonorum, et in aeterna beatitudine recipiunt quod in temporali conuersatione gesserunt. Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint habitationis contrarietate districtae, tamen bonis angelis uidentur esse conciues, etiam ex magna parte consortes. Moyses enim per maria terrenum iter aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeauit, et tam magni fluctus, quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina soliditate riguerunt. Meruit helias ne plueret, obtinuit etiam ut se desideratus imber effunderet, et unus homo beatis supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim qui se caelesti conuersatione mundificant uirtus superna miseratione conceditur quam homo propter originale uitium habere non potest cum creatur. Per mundum transeuntes maiestati semper affixi sunt, quibus tam assidue praestantur magnalia ut paene iure desinant esse miracula. Heliseus discipuli sui oculos caelestem militiam non uidentes aperuit, exercitus hostium caecitate percussit. Ademerunt nonnulli flammis incendia, uitalem calorem frigidis cadaueribus reddiderunt. Leones feroces ad sepeliendum corpus conuenire fecerunt et in uicem ratis homines legimus uexisse crocodillos, liquorem conuerterunt in duritiam silicum, latices iusserunt manare de siccitate saxorum, illaesis uestibus prunas accepimus fuisse portatas; ambulare claudum, solem praeceperunt stare celerrimum. Humano uerbo facta est naturae diuersitas, et in tantam gratiam sunt recepti ut et ipsis potuisset famulari quod seruire mundus mirabatur auctori.