# de Anima 1.79-81

Cassiodorus, de Anima, 1.79 to 1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.79

Quid iam de imperio uocis dicamus, quando et uestis eorum tacta effectum sospitatis attribuit et apostolici umbra corporis periculum mortis exclusit? sic abundantia meritorum et per illud uidebatur sanare quod constat substantiam non habere. Talis anima absolute sentitur, etiam cum eius existentia non uidetur. Hilaris illi semper uultus est et quietus, macie ualidus, pallore decoratus, lacrimis assiduis laetus, promissa barba reuerendus, nullo cultu mundissimus; sic per iustitiam mentis de rebus contrariis redduntur homines pulchriores. Oculi laeti et honeste blandi, sermo ueriloquus, bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem Dei omnibus suadere quo plenus est. Vox ipsa mediocris nec debilis uicino silentio nec robusta clamore dilatata, asperitate non frangitur, accedentibus gaudiis non mouetur; moribus uultuque unus est. Templum sanctum, domicilium uirtutum, cuius ora se nequeunt immutare dum semper probantur studere constantiae. Gradus quoque ipsius nec tardos conspicit nec ueloces, nullum propter semetipsum uidet, nulli propter alterum parcit, suasor recti sine arrogantia docens, cum humilitate liber, cum caritate districtus, ut tam graue sit illum deserere quam inuitum est ab ipsa quoque uita discedere. Amator salutiferi secreti ubi nulla libidine sauciatur, contentione nulla succenditur, superbia non inflatur, inuidiam non habet fratrum, nulli loquitur quod paeniteat, nil audit absurdum. Multa turba uitiorum sine certamine uincitur quando solitudo grata suffragatur. Tunicam postremo suam, quamuis more cutis una sit, suauissimis implet odoribus; fragrat, quod diuitis indiae pigmenta transcendat. Agnoscitur in illis humanum corpus habere aromata sua, scilicet dum nulla crapulatione distentum, nidores non exudat acerrimos. Facile est aduertere quem superna potentia dignatur inuisere. Nam et ipse quoque animus noster mox gaudet ad talem et non admonitus intellegit quem caelesti inspiratione cognoscit. Verum haec in sexu ualidiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat uirginum ac uiduarum maximas explicare uirtutes quae sic ad praecepta Dei sancto amore rapiuntur ut et magnae patientiae se uigore discrucient et ad martyrii coronam uicta carnis infirmitate perueniant?

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
