Latin
1.82 to 1.86
Cassiodorus, de Anima 1.82-86
Not analysed yet
Locuti sumus multa de anima; diximus etiam de corpore nostro quae uisa sunt. Tendamus nunc acies mentis in futuras retributiones. Conuenit enim ut postquam se creatura cognouit, ad creatorem suum pura mente festinet. XIV. QUID AGANT ANIMAE POST HANC VITAM. Quaeritis forsitan post hoc saeculum animae nostrae quid agant qualesque permaneant. Respondemus ut diuersa lectione collegimus. Mors est animae corporisque facta resolutio, uitae huius absentia, carnis desideria uel necessitates prorsus ignorans. Nam cum fuerimus hac luce imperio creatoris exuti, simul corporis appetitiones et imbecillitates amittimus. Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, non ieiunii diuturnitate quassamur, sed in animae nostrae natura iugiter perseuerantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus iudicii aut de praeteritorum actuum prauitate maeremus aut de operationis nostrae probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum fructum, quando uoce Domini aut repudiati fuerimus aut ad regnum perennitatis admissi. Hanc igitur mortem in ista uita paene quietus somnus imitatur quando saeculi istius desideria ambitumque deponit, et quicquid hic agitur tranquillus animus sopore mentis ignorat. XV. DE FUTURO SAECULO. Nam dum corpora sexus suos die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia creata receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari numquamque deficere? ita enim perpetuae poenae traditur ut infauste semper existere comprobetur: dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum incommutabile. Sic enim uarietas uitiosa punitur ut eius damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt et iugiter patiendo quod nolunt: aeuum sine dulci uita, mors sine remediabili fine, ciuitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et quod supra omnes confusiones deterius est, illos ibi se cum torqueri posse cognoscunt quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diuersitas est; nam et distans beatitudo bonos continet et impios dispar poena constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura est. Nam quemadmodum ibi erit minor ubi non crescitur, aut quare senex ubi non deficitur? mutabilitates istae ad interitum tendunt, unum est quodcumque perpetuum est.