# de Anima 1.87-89

Cassiodorus, de Anima, 1.87 to 1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.87

Ex hoc igitur quasi uasto flumine quidam uidetur riuulus altercationis exire, si iugi poenae concedatur aeternitas, dum consumptio uix substantiam permittat existere quam nullo se tempore permittit reparare. Sed istud omnino superfluum est in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis esse poena potest quae torqueat, non imminuat; et talis substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat. Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen non soluatur! montes quoque nonnulli quam nimio torrentur incendio, et tamen inter flammas suas stabiles perseuerant! salamandria incendio reficitur et ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic istis dat uictum quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est ubi mortalem non inuenit quem poena consumat? erit ergo miseris conflagratio inextricabilis et aeterna combustio. Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere et ulterius tristitiam non timere, mereri gaudium quod norunt esse continuum? illic animus sua prospera non pauescet sed exultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata prosperitas. Aduertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se intellegunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur uarietate nostra securitas; fixa mens non nutat, non fluctuat, non mouetur, et in tanta pacis stabilitate defigitur ut nihil aliud praeter illam contemplationem uel quaerere uel cogitare patiatur. Sic prouenit semper quod libeat quando non erit quod paeniteat. Vacabimus ibi, si tamen creatoris munere concedatur, non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam perfectionis intenti. Sensus noster complebitur puritate mitissima; tranquillum erit omne quod uolumus, sine cogitatione sapiemus, sine errore sentiemus. Malum iam nec ab alio capietur nec extra uoluntatem generabitur. Habebimus hanc esuriem quae delectet, habebimus hanc assiduitatem quam mens fastidire non possit, iugiter amando creatorem semperque eius gloriam suauiter contuendo. Non ibi molesta taedia praegrauabunt, non uarietas imbecilla confundet, quando talia sunt quibus afficimur ut nullum in eis finem optare patiamur: quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas. Tunc enim diuinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum ueracissimus intellectus disciplinis onerosis imbuitur sed inelaborato mentis lumine declaratur. Ibi numerus quantus est notus efficitur, ibi linearum discretio absolute conspicitur, ibi conuenientia musicae patet, ibi astrorum motus uisuali cognitione certissimus est, ibi ueritas superna uidendo nota est; Dei sapientiam contuebimur, qua maiestate singula quaeque disponat. Ibi uidebimus quam irrite acatholicis lacerabatur ecclesia. Ibi eam conspiciemus in uestitu deaurato astare a dextris sponsi et regis sui. Ibi cognoscemus quanta fuerit sub sole uanitas uanitantium. Ibi reuera cernemus quam salubriter monebamur Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies; cui omnia comparata uilissima sunt, qui numquam aliter fuit, numquam aliter erit, cum quo esse nemo nisi feliciter potest, sine quo esse nemo nisi infeliciter ualet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali et iam purgata reuoluitur, inueniri ab ea non potest quod amplius expetatur.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
