Latin
1.90 to 1.93
Cassiodorus, de Anima 1.90-93
Not analysed yet
Opinari quidem possumus spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur, sed quis sit ille suauitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intellegi nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae uolunt et nulla aduersitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae nequeunt inter se sentire contraria, ibi erunt artus qui spiritali consensu ornent, non concupiscentia carnali degenerent, ibi denique caelesti sobrietate fulgebunt, non autem mundanis cogitationibus ebriae polluentur. Domicilia plane eorum, ut putamus, in supernis erunt et terras non appetent quarum usum necessarium non habebunt. Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio, sed sequestratim ab impiis electi magna locorum qualitate et regione diuidentur. Ciuitas caelestis, mansio secura, patria totum continens quod delectet; populus sine murmure, incolae quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes, ubi nullum auida molestat esuries, nullum morbida aegritudo consumit. Nullus probatur liberam erubescere nuditatem nec quemquam grauia frigora contristant, non aestus anhelum corpus exurit, nullus reparatores appetit somnos ubi nemo cognoscitur esse lassatus. Omnia blanda, omnia suauia, cuncta tranquilla, quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem habebit saluberrimam perpetuis saeculis unitatem. Erit etiam illic dies continua et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube fuscatur sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis talis splendor mentis est et lumen intellegentiae ut ipsum, ut dictum est, sicut in maiestate sua est, mereantur conspicere creatorem. Quocirca libris ueterum rationabiliter commonemur quod pars illa emundata atque meliorata diuino munere ueraciter speculetur auctorem, quae eius nihilominus portat imaginem. Inde denique uidebimus unde credimus, et ex ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur unde utique meliores sumus. Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum animi nostri sensa permulcet! lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia cum uidetur! aspecti flores gratissima nos iucunditate reficiunt; terram uiridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros uenerint res creatae, quid illa maiestas tunc uisa conferre creditur cui nihil simile reperitur?