# de Anima 1.94-97

Cassiodorus, de Anima, 1.94 to 1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.94

XVI. DE DEO. Tunc perfecte cognoscemus quod modo salutariter credimus. Nec enim aliter animaduertere merebimur, nisi nunc quae sunt uera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem trinitatem, replentem omnia simul substantiali uirtute sua, unum triplex trinumque simplicabile, parilitas in omnipotentia, aequalitas in caritate, unitas in natura. Haec excellenter et singulariter simul iudicat iustitia sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur uirtute sua. Potestas incomprehensibilis, beatitudo mirabilis ex qua beantur quaecumque beata sunt, uiuificantur quaecumque uiuentia sunt, continentur quaecumque subsistunt; cuncta librans, simul cuncta discernens, quae ideo in iudicando non labitur quoniam in cognoscendo non fallitur. Cum non appareat, praesens bonis est, et cum nusquam desit, absens malis est. Immobilis quia ubique tota est, incessabilis quia uoluntates suas semper operatur. De toto se audit, de toto se uidet non ex aliqua parte, tamquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili uirtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare, sed haec propter intellegentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat. Virtus sancta, uniuersa creans atque disponens, regnat maiestate propria et gloria sempiterna. Incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia caelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit; serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur, scilicet quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta. Irascitur placidus, iudicat tranquillus, et sine mutabilitate eius prouenit quod delinquentium reatus exciperet. Rerum humanarum ualde miserator, conuersis statim parcens, peccantes expectando recorrigens, et cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat aduersum. Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? ibi plene cognoscemus quam subiecta sint in conspectu eius gloriae, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, carissimo famulantur excelsi principatus obsequio, in numerabiles potestates fideliter et constanter oboediunt quem semper indiget quaeuis excellentia summitatis.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
