# de Anima 1.98-102

Cassiodorus, de Anima, 1.98 to 1.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-anima/1.98

Quid iam de eius singulari potentia coniciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus quod ei parere posse minime dubitamus? tunc liberati intellegemus cui dementes resistere temptabamus; ad quam magnifica prouocati, quibus uidebamur sordibus occupari! illud in momento uidere sufficeret quod nos in aeternum promittit ueritas intueri. Illic conuincitur omnis prauitas quaestionum, illic male credita ueritatis ipsius facie superantur. Sine fine regnum, sine nocte lux, sine uitiis corpus, sine mortibus uita. Et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui sed multo melius quod inde non probatur exiri. Vincunt uota qui uocantur ad praemia. Tunc uere cognoscunt quam feliciter creati sint qui ad tam magna peruenerint. O incomprehensibilis maiestas et pietas, nam inter operas rerum quibus mundi ambitus opificis laude completur nihil egregius probatur existere quam substantiae spiritales quae creatorem suum pura noscuntur mente cogitare. Reliqua enim facta sunt ad intellegentium delectationem; haec autem ad suam beatitudinem quae uenerantur auctorem. Tempus est ut quaestionum uarietate dimissa dictorum copiosissimam densitatem in quibusdam manipulis colligamus ut fideli calculo numerata horreis memoriae compendiosa breuitate condantur. XVII. RECAPITULATIO. Primo igitur ut retinetis, auditores prudentissimi, proprie dici hominis animam etymologiae ipsius consonatione docuimus, sequestrantes ab ea uocabula quae nominum similitudine audientes confundere potuerunt; secundo, definitionem substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum constat, absoluimus; tertio, de substantiali eius qualitate decursum est; quarto, monstrauimus quemadmodum anima formam habere non possit; quinto, uirtutes morales relatae sunt quae contra uitia huius saeculi uelut quaedam arma fortiter opponuntur; sexto, de uirtutibus animae naturalibus non pauca professa sunt; septimo, de origine eius quae sunt lecta narrauimus; octauo, sedem ipsius iudiciumque descripsimus; nono, de corporis nostri positione tractatum est; decimo, anima infidelis cum suis signis prout concessum uidetur ostensa est; undecimo lucidam mentem et plenam diuinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus; duodecimo, de spe futuri saeculi nonnulla, Domino largiente, memorata sunt ut quam immortalem credimus perennes distributiones habere nihilominus sentiamus. Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui caelos signorum diuersitate decorauit, qui annum menstruali uenustate composuit, qui uentos principales terrenae indigentiae prouida dispositione concessit, qui diei noctisque spatia horarum congrua quantitate diuisit ut merito et animae dilucidationi haec supputatio adhiberetur quae tantarum rerum naturalium dispositionibus consecratur.

---

Cassiodorus, de Anima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus/anima.shtml.
