Latin · ~6 min
1.7 to 1.9
Cassiodorus, de Musica 1.7-9
Not analysed yet
9. Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa taceamus, quid de David dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem disciplina saluberrimae modulationis eripuit, novoque modo per auditum sanitatem contulit regi, quam medici non poterant herbarum potestatibus operari? Asclepiades quoque, medicus maiorum attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati reddidisse memoratur. multa sunt autem, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam leguntur facta miracula. caelum ipsum, sicut supra memoravimus, dicitur sub armoniae dulcedine revolvi; et ut breviter cuncta complectar, quicquid in supernis sive terrenis rebus convenienter secundum Auctoris sui dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum. 10. Gratissima ergo nimis utilisque cognitio, quae et sensum nostrum ad superna erigit et aures suavi modulatione permulcet. quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili institutione docuerunt; apud Latinos autem vir magnificus Albinus librum de hac re compendiosa brevitate conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium, quem si sollicita intentione relegatis, huius scientiae vobis atria patefaciet. fertur etiam Latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis effecisse. scripsit etiam et pater Augustinus de Musica sex libros, in quibus humanam vocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere posse monstravit. Censorinus quoque de accentibus qui voci nostrae valde necessarii sunt, suptiliter disputavit, quos pertinere dicit ad musicam disciplinam; quem vobis inter ceteros transscriptum reliqui. Cassiodorus Christian Latin The Latin Library The Classics Page