Latin
Chapter 1
Cassiodorus, De Orthographia 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cnaei Cornuti de Enuntiatione vel Orthographia ista relata sunt. Animadverti quosdam, Emili amice, eruditos etiam m litteram, nec ubi oporteat dicentes, nec ubi oporteat supprimentes. Hoc ne fiat, hinc observari poterit, si simul subjiciam, si quid ad rectam scripturam pertinet, et ad divisionem syllabarum. Igitur si duo verba conjungantur, quorum prius m consonantem novissimam habeat, posterius a vocalibus incipiat, m consonans perscribitur quidem; caeterum in enuntiando durum et barbarum sonat. At si posterius verbum quamlibet consonantem habuerit, vel vocalem positam loco consonantis, servat m litterae sonum; par enim atque idem est vitium, ita cum vocali sicut cum consonante m litteram exprimere.