# De Orthographia 1.16

Cassiodorus, De Orthographia, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.16

Exsilium cum s (ex solo enim ire est) quasi exsolium, quod Graeci έξορισμάν dicunt: antiqui exsoles dicebant. H, sicut in quaestione est littera sit, necne; sic nunquam dubitatum est secundo loco a quacunque consonante poni debere, quod solus Varro dubitat. Vult enim auctoritate sua efficere, ut h prius ponatur ea littera, quae aspirationem conferat; et tanto magis hoc tentat persuadere, quod vocalibus quoque dicat anteponi: ut, haeres, hircus. Sed Varronem praeterit, consonantem ideo secundo loco h recipere, quod non possit ante aspirationem nisi vocales habere. Itaque et ante, et post, si h littera cuicunque tali adjungatur, non sonabit. Haec enim natura vocalium est, ut sive ante se, sive post se habeant h, quoquo genere, enuntiationem non impediant. Praeterea in libro quem de Grammatica Varro scripsit, cum de litteris dissereret, ita k inter litteras non esse disputavit. Quod multo minus mirum, quam quod x quoque litteram esse negat. In quo quid viderit, nondum deprehendi: ipsius verba subjiciam. Litterarum partim sunt et dicuntur: ut, a et b; partim dicuntur et non sunt, ut h et x; partim sunt, neque dicuntur, ut p, ψ. Vehemens et vemens apud antiquos, et apud Ciceronem lego; aeque prehendo, et prendo, hercule et hercle, nihil et nil. Haec observari eatenus poterunt consuetudine potius quam ratione, in his praecipue verbis quae aspirationem habere debent.

---

Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml.
