Latin
Chapter 1
Cassiodorus, De Orthographia 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Varroni enim placet r litteram, si primo loco ponatur, non aspirari. Lector enim ipse, inquit, intelligere debet Rodum, tametsi h non habeat, Rhodum esse; retorem esse rhetorem. Sed eadem observatio non necessaria est in r littera; sunt enim verba primo loco r litteram habentia, non minus Latina quam Graeca. Itaque merito auferemus aut amovebimus aspirationem a Roma, regina, rapa, Rodus.